NONNUS

NONNUS
I.
NONNUS
Abbas de Narrationibus Graecorum exstat Scodriaci, in bibliotheca Regis Hispaniarum; ut apud Possevin. legas, in Append. Apparatûs S. p. 22.
II.
NONNUS
Edessenus Episcopus, Niceph. l. 24. c. 30. Martyrologium Romanum 2. Decembris: Edessae S. Nonni episcopi, cuius precibus Pelagia paenitens ad Christum conversa est.
III.
NONNUS
Historicus Graecus, historiam edidit, quâ legationem suam complexus est, ad Aethiopas et Homeritas, ac Saracenos, aliasque Orientis gentes. Eo ex opere excerpta quaedam habemus apud Photium, tmem. 3. ubi et Iustiniani tempore vixisse, aliaque quaedam de Nonnoso, ac parente eius Abrahamo et avo item refert.
IV.
NONNUS
Papiae, maior, ob reverentiam. Regula S. Bened. c. 62. Iuniores autem Priores suos Nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia. Synodus Aquisgr. A. C. 817. c. 54. et ex ea Additio 1. Ludovici Pii c. 54. Ut qui praeponuntur, Nonni vocentur. Quâ notione Caesarius l. 1. c. 7. et 27. Nonni vocabulum quandoque praemittit Monachorum seniorum appellationibus: Sicut mihi dicere solitus erat Nonnus Conradus senex Monachus noster. Alibi, Haec mihi dicta sunt a Nonno Friderico Monacho. Ubi Nonnus idem, quod Domnus, valere vult Car. du Fresne. Sic Vita Caroli Abbatis Villariensis num. 13. Una cum Nonno Waltero, tunc simplici Monacho, postea Abbate Villariensi. Salomon Episcop. ad Dadonem Episcop.
Ut sicut Nonnus scripsit felixque Sacerdos
Hieronymus noster, sanctus sapiensque Magister, etc.
Hodieque Italis Nonno, avus dicitur, pater patris vel pater matris, ut avia la Nonna. Hinc Nonnae, Sanctimoniales, praesertim senes virgines aut sacrae viduae: sicut enim Nonnus reverentiam paternam, ita Nonna maternam denotat. Hieronym. ep. 22. ad Eustochium: Illae interim, quae Sacerdotes suô viderint indigere praesidiô, eriguntur in superbiam, et quia maritorum expertae
dominatum, viduitatis praeferunt libertatem, Castae vocantur et Nonnae, et post cenam dubiam Apostolos somniant. Adde eund. in Praef. ad vitam S. Hilarionis, etc. Pro Nonna, legimus Nunna, in LL. Aluredi Regis West Saxiae c. 20. apud Brompton. et Henr. I. Regis Angl. c. 73. et in Gloss. Aelfrici. Vide Rosweidum Onomast. ad vitas Patrum. Iidem Nonnanes et Nunnanes: quô nomine quidem Monachi veniunt, in Concil. Cloveshomensi A. C. 747. c. 19. Capitul. Caroli M. l. 5. c. 78. et Tradit. Fuldens. l. 2. c. 38. Monachae vero in iisdem Capitul. Caroli M. A. C. 789. c. 3. etc. apud Car. du Fresne Gloss. Origo horum Nonnorum seu Monachorum ad saeculi a Nato Christo tertii medium pertinet, quô Paulus Thebaeus, Eremita primum, dein Monachus in Aegypto factus est, occasione decimae persecutionis. Cuius vestigia cum in eadem Aegypto Antonius premeret, ex huius sectatoribus Hilarion fuit, quem multis porro insequutis, duo prodierunt mox Monachorum genera, Eremiticorum et Coenobitarum. Ex Aegypto vero brevi tempore propagatum institutum est, in Palaestinam per Hilarionem: in Armeniam, Paphlagoniam, Pontum, per alios: in Graeciam, per Athanasium, qui inter Aegyptiorum Nonnes vixerat: Hunc sequutus est Gregor. Nazianz. cui Basilius M. se adiunxit, Monasteriorum in Oriente strenuissimus propagator. In Occidentem serius paulo Monachatus introductus est annitente maxime Hieronymô, in Syriam prope Bethlehemum ideo se conferente. Augustinus etiam vitam hanc alicubi commen dat; quamvis nec ipse Monachus fuerit, nec regulas iis tradiderit. Nec sequior sexus, qui hisce in rebus saepe primas tenere solet, huic instituto defuit. Nonnarum enim seu Virginum in eo statu ad finem vitae perseverantium et illibatam virginitatem servantium, iam Tertullian. et Cyprian. meminêre, quae tum Ascetriae dictae, vide suô locô. Monasteria vero earum et collegia primitus deprehenduntur sub Athanasio in Aegypto; unde ingruentibus mox Arianorum persequutionibus, ab exulibus Aegyptiis Romam institutum delatum est; impellente praecipue Hieronymô Romam reversô, qui Marcellam aliasque potentes ac illustres feminas, animô forsan non malô, sed institutô parum convenienti, in Orientem, ad Monachatum secum abduxit, et scriptis in super suis id in occidente longe lateque propagavit. Quaerebatur autem cô tempore ab utroque sexu solitudo, ut sanctitati unice operam darent; neque Monasteria aliud quid tum erant, quam Scholae, in quibus omnimoda eruditio ingenti studiô tradebatur, nec inerti otiô Monachi diffluebant, sed manuum labore tolerabant vitam idque citra omne votum, aut ciborum vestiumque discrimen, aut humanarum regularum cancellos. Quare etiam eximii Viri ex Monasteriis illis prodierunt, Virginesque votis legibusque non magis erant adstrictae, sed Psalmis Deum laudabant et verbum eius vernaculô sermone legebant. In Occidente Monachorum collegia primus erexisse legitur Benedictus
Nursinus, qui eorum vitam tribus votis illis adstrinxit: ad cuius exemplum, feminis et Virginibus eiusdem facti dux fuit femina, soror eius, Scholastica nomine: quae instituti ratio brevi per totum Occidentem dimanavit; ut ab hisce mox temporibus, non interruptâ serie, ad nonum usque saeculum Ordo Benedictinorum floruerit. Saeculô vero X. ordo hic in varias familias dividi coepit: quibus saeculô XII. accesserunt varii Ordines Equestres, ut S. Crucis etc. Per quae incrementa sensim prioris Monachatus integritas collapsa est. Exorti porro mediô saeculô XII. Ordines Mendicantium, quorum quatuor praecipue sunt familiae: Augustinianorum, Carmelitarum, Dominicanorum seu Praedicatorum et Franciscanorum seu Minoritarum. Qui licet ordine postremi, fecunditate mox primi evaserunt et immensum in numerum excreverunt, per Francisci, quae ipsi attribuunt, miracula et audacem inter CHRISTUM et illum similitudinem ac utriusque comparationem. Postea natô inter Dominicanos et Franciscanos schismate posteriores hi in varias iterum sectas scissi sunt, quarum principes tres hae: Conventualium, Fratrum de Observantia et Capucinorum. E quibus sectis, licet aliquae magnam inter se saepesimultatem exercerent, in id unum tamen omnes coniurârunt, ut strenuam Pontisici navarent operam, praecipuaque Latinae Ecclesiae dogmata et Theologiam Scholasticam ubique inveherent. Ultimus superadditus est prioribus ordo Iesuitarum, circa A. C. 1535. postquam iam longe lateque a lustris aliquot Euangelica doctrina esset annuntiata, auctore Ignatiô Loiolâ, nobili Hispanô; qui infeliciter aliquandiu militem professus, ad austerius vitae genus se contulit et tribus ordinariis votis quartum, de caeca et speciali erga Papam oboedientia, adiecit, etc. His Ordinibus sacris sacrum regimen et Hierachia conveniebat, de qua proin anxie disputatum est in Concilio Tridentino, An in Ordinibus solis; an etiam in Iurisdictione consistat; an in utriusque commixtione? quae vulgaris sententia est. De forma eius quoque laborarum: dictumque anathema est negantibus, Hierarchiam in Ecclesia firmatam institutione divinâ, quae constat Episcopis, Presbyteris et Diaconis etc. Franc. Burmannus Synops. Theol. Tom. 1. l. 8. c. 12. Vide etiam supra in Monachi, it. Noni.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Nonnus — • Egyptian poet (c. 400) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Nonnus     Nonnus     † Catholic …   Catholic encyclopedia

  • Nonnus — Nonnus, griech. Dichter aus Panopolis in Ägypten, im 4. oder zu Anfang des 5. Jahrh. n. Chr., verfaßte »Dionysiaka«, hg. von Köchly (1858), und eine Umschreibung (»Metabolē«) des Johannesevangeliums in Versen, hg. von Passow (1834) und Graf… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Nonnus — Nonnus, byzantin. Dichter aus Aegypten im 5. Jahrh. n. Chr., schrieb das Gedicht »Dionysiaca« (Ausgabe von Gräfe, Leipzig 1819–26) u. eine Paraphrase des johanneischen Evangeliums (Ausgabe von Passow, Leipzig 1834) …   Herders Conversations-Lexikon

  • Nonnus — For other people named Nonnus, see Nonnus (disambiguation) Nonnus of Panopolis (Greek Νόννος), was a Greek epic poet. He was a native of Panopolis (Akhmim) in the Egyptian Thebaid, and probably lived at the end of the 4th or early 5th century. He …   Wikipedia

  • Nonnus — ▪ Greek poet flourished 5th century AD, b. Panopolis, Egypt       the most notable Greek epic poet of the Roman period.       His chief work is the Dionysiaca, a hexameter poem in 48 books; its main subject, submerged in a chaos of by episodes,… …   Universalium

  • Nonnus — Nonnos Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Nonnos ou Nonnus (en grec ancien Νόννος, dérivé de νέννος / nennos « l oncle ») est un nom grec porté, entre autres, par : Nonnos de …   Wikipédia en Français

  • Nonnus, S. (1) — 1S. Nonnus (16. März), ein Martyrer zu Nicomedia. S. S. Castorius1. (II. 420.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Nonnus, S. (2) — 2S. Nonnus (Nominus), (21. März), ein Martyrer zu Alexandria. S. S. Serapion. (III. 259.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Nonnus, S. (3) — 3S. Nonnus (28. Mai), ein Martyrer in Pamphylien. S. S. Zetulus. (VI. 89.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Nonnus, S. (4) — 4S. Nonnus (17. Juli), ein sonst unbekannter Martyrer. (IV. 228.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”